- GANDAVUM vulgo GAND
- GANDAVUM, vulgo GANDFlandriae metropolis, ac totius pene orbis inter urbes mitaculum, in immensam magnitudinem suis viribus paulatim excrevit. Cum arce munita, et Hisp. praesidio. coluêre eam primum Gondunt, sive Gunduni, vereres Neaciorum chentes; deinde Romani, quos Iul. Caesarem hîc primum collocasse, constanti Annalium fide traditur. His postremo accessêre Ger mani, quorum pars maxima Saxones, quos ad 60. milia Carolus Magnus in hanc Belgicae partem traduxit. Urbs est non amplitudine solum. et dignitate, sed amoenitate quzâdam loci, conspicua, Tria milliaria Germanica in ambitu continet. Hîc celebris illa pacificatio, ab urbe Gandavensis dicta, inter Nassavianas Belgarum gentes, et Brabantos, Flandros, Atrebates, Haenovios, aliosque, exceptis Luxemburgicis, inita est, A. C. 1576. quâ cautum, obliteratâ offensionum memoriâ, ne quis super religione interrogaretur, neu rata essent iudicia, quae eius rei ante facta essent, etc. Foederi quoque Ftifii mox accessêre. Hinc deiectis passim arcibus servitus exculla, foedusque post Bruxellae initum, et belli socieras contra Hispanos iuramento sirmata est. Gandavenses post haec A. C. 1578. concitore Imbisio, Romanos Ceremonias cum sacerdotibus urbe exegêrunt; hancque munire coepêrunt: milite conscripto. Post Parmenses dein in Belgium adventum, cum variae gentes obsequium resumerent, Gandavenses foederi Traiectino accedentes, Arausionensem intra urbem accepêrunt, A. C. 1579. Cum Parmensi dein venêre ad colloquia, per legatos, inducias, obsides, sed urbem servavit parum dissimulatâ Imbisii persidiâ: qui proin capite plexus est, A. C. 1584. Arausionensi tandem per sicarium sublato, Gandavenses, quod Hollandor um ar am alibi occupabantur, nullâ spe auxilii, imminentem necessitatem festinâ pactione praevenientes, dediêrunt se Parmensi, qui priorum gnarus, et in posterum providens, arcem reposuit: quam Carolus v. cervicibus incolarum imposuerat A. C. 1538. ob mobilem admodum illorum fidem. Vide Hug. Gror. Annal. Belg. Sunt in hac urbe 20. pontes, quorum multi 3. fulciuntur fornicibus, plurimi duobus, navesque maximas submittunt. Molae ventis agitatae plures, templa paroeciarum habet 7. Abbatias, 5. Canonicorum Collegiata Sodalitia 2. Monasteria 25. Publica pergrinorum Xenodochia 7. Nosoconiium unum amplissimum, et ditissimum. Gerontotrophia utriusque sexûs 10. Paedotrophia, ubi etiam expositi infantes aluntur 2. Furiosorum ergastula 2. Xenodochium leptosorum unum. A Scaldi, Lisa et Liva fluv. alluitur. Ersa. Ep. Guicciard. Ep. hîc institutus a Paulo IV. A. C. 1559. rogatu Philippi II. et quidem primus Ep. Cornelius Iansenius fuit. Templum porro S. Bavonis ingens, et opulentum, Aula Principis 365. cubiculorum, cuhae Caroll V. Belsortia turris celsissima, in cuius apice Draco ex cupro inauratus, a Com. Balduino Constantinopoli allatus, etc. supra dictis addi possunt. Vide Sander Fiand. Illustr. Marchantium, Gramaeum, Mayerum, Morerium, etc. Ut et supra in Gandae. Deficit indies Baudr. Addo, quod Vicecomitatus Gandavensis, Meluniae seu Melodunensi Familiae illatus in illa aliquandiu haesit. Cum enim stirps haec celebris in duos abiisser ramos, genitis ex Ioh. Vicecomite de Melum et Iohanna de Tancarville Ioh. et Isabella de Antoing, Hugone: ab illo Comites de Tancarville * reliqui Vicecomites de Melun; ab hoc descendêrunt Domini de Antoing, quibus Vicecomitatus Gandavensis accessit et Prindipes Spinoii. Et quidem Vicecomitesde Gandavo seu de Gand quod atrinet, Ioh. de Melun I. Hugonis I. Dn. d' Antoing, ductâ Iohannâ de Abbeville, genuit Ioh. II. patrem, ex Margareta de Sarbruck, Hugonis Vicecom. de Gand: quo, et Iohannâ de Houn, filiâ Arnoldi Hermanni Dn. de Gaesbeck, genitus Ioh. III. de Melun Vicecomes Gandav. ex Elisaberha Waldeccia, filia Philippi, defuncti A. C. 1539. suscepit Maximilianum, rami huius ultimum. Obiit enim is, ex Anna Raulin d'Emeries nullâ prole relictâ. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. II. et in Ind.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.